TO MR. GEORGE HERBERT,

With one of my seals, of the anchor and Christ


QUI prius assuetus Serpentum fasce Tabellas
    Signare, (haec nostrae symbola parva Domus)
Adscitus domui Domini, patrioque relicto
    Stemmate, nanciscor stemmata jure nova.
Hinc mihi Crux primo quae fronti impressa lavacro,
    Finibus extensis, anchora facta patet.
Anchorae in effigiem Crux tandem desinit ipsam,
    Anchora fit tandem Crux tolerata diu.
Hoc tamen ut fiat, Christo vegetatur ab ipso
    Crux, et ab Affixo, est Anchora facta, jesu.
Nec Natalitiis pen;tus serpentibus orbor,
    Non ita dat Deus, ut auferat ante data.
Quâ sapiens, Dos est; Quâ terram lambit et ambit,
    Pestis; At in nostra fit Medicina Cruce,
Serpens; fixa Cruci si sit Natura; Crucique
    A fixo, nobis, Gratia tota fluat.
Omnia cum Crux sint, Crux Anchora facta, sigillum
    Non tam dicendum hoc quam Catechismus erit.
Mitto nec exigua, exiguft sub imagine, dona,
    Pignora amicitiae, et munera; Vota, preces.
Plura tibi accumulet, sanctus cognominis, Ille
    Regia qui flavo Dona sigillat Equo.