AMICISSIMO, ET MERITISSIMO
BEN. JOHNSON

In Vulponem


QUOD arte ausus es hic tuâ, Poeta,
Si auderent hominum Deique juris
Consulti, veteres sequi aemularierque,
O omnes saperemus ad salutem.
His sed sunt veteres araneosi;
Tam nemo veterum est sequutor, ut tu
Illos quod sequeris novator audis.
Fac tamen quod agis; tuique prima
Libri canitie induantur horâ:
Nam chartis pueritia est neganda,
Nascanturque senes, oportet, illi
Libri, queis dare vis perennitatem.
Priscis, ingenium facit, laborque
Te parem; hos superes, ut et futuros,
Ex nostrâ vitiositate sumas,
Quâ priscos superamus, et futuros.