DE LIBRO CUM MUTUARETUR IMPRESSO;
DOMI A PUERIS FRUSTATIM LACERATO; ET
POST REDDITO MANUSCRIPTO

Doctissimo Amicissimoque V.

D. D. Andrews



PARTURIUNT madido quae nixu praela, recepta,
    Sed quae scripta manu, sunt veneranda magis,
Qui liber in pluteos, blattis cinerique relictos,
    Si modo sit praeli sanguine tinctus, abit;
Accedat calamo scriptus, reverenter habetur,
    Involat et veterum scrinia summa Patrum.
Dicat Apollo modum; Pueros infundere libro
    Nempe vetustatem canitiemque novo.
Nil mirum, medico pueros de semine natos,
    Haec nova fata libro posse dedisse novo.
Si veterem faciunt pueri, qui nuperus, Annon
    Ipse Pater juvenem me dabit arte senem?
Hei miseris senibus! nos vertit dura senectus
    Omnes in pueros, neminem at in juvenem.
Hoc tibi servasti praestandum, Antique Dierum,
    Quo viso, et vivit, et juvenescit Adam.
Interea, infirmae fallamus taedia vitae,
    Libris, et Coelorum aemulâ amicitiâ.
Hos inter, qui a te mihi redditus iste libellus,
Non mihi tam charus, tam meus, ante fuit.


EPIGRAMMA
Transiit in Sequanam Moenus; Victoris in aedes;
Et Francofurtum, te revehente, meat.